Repertorium Pomponianum

Leto, Defence

 

Date: Lent 1468
Ms.:BAV, Vat. lat. 2934, fol. 305r-308v
Ed.: Carini 1894, 184-193.
The text follows Carini with slight modifications.

 

Defensio Pomponii Leti in carceribus et confessio.

POM.

Responsurus interrogationibus religiosorum ac seuerissimorum iudicum hesitarem, nisi scirem me saeua contagie liberum, quae delatione quorumdam obiicitur. Animum et facit et dat, quod causa agitur apud sanctos et iustos et incorruptos homines, qui, ut esset aliqua cum caelis imitatio, tres sunt, non separati sed unicorpores unanimesque, inter quos aliqua discrepantia oriri non potest nec officii a Summo Pontifice delegati separatio. Non ultra ergo antiquitas tres efferat Ioues, quibus erat tripartitum imperium celi, maris et inferorum; neque tres illos, quos appellabat seueros iudices, opponat, qui in inferno crimina audiunt, quorum Minos, ut solus imperium Cretense teneret, Aeaco et Rhadamanto fratribus suasit, ut propinquas insulas habitarent colerentque; neque trinus numerus Parcarum huic se conferat, nec trispector Geriones, quem Hispania regnantem fleuit et casum tumulauit. Mirum hoc est, in unaquaque re ternarius numerus desyderatur, et in summa perfectione ad unitatem substantiae redigitur. Orbis terrarum diuisus in tres partes unum habet corpus. Estis et ergo non sine nutu dei numero tres, mentis unius et uoluntatis, omnem cum coelesti partu gratiarum similitudinem habentes, quae aeuo superno unumquemque benigno gremio fouent. Igitur non possum et ipse mihi nisi gratulari, quod et [185] preest ternarius, idest perfectus et absolutus numerus, hoc quod Charites tribuerunt. Seueri estis et Itala grauitate praediti, animo miti et quieto, et ad benefaciendum satis procliui, uultu ita moderato, ut confitenti non asperitatem aut ferociam, sed ueniam summo cum decore ac laudabili demunstretis, singulos ad ueritatem profitendum exhortantes. Abest rigor, abest saeuitia, absunt cauillationes, et illa ipsa uerborum retia, quae homines ut feras blando quodam et ameno saltu decipere solent, abest omnis fraus et ira ac furoris impetus torrenti similis. Nec mirum: Ducem habetis in tanta misericordia et pietate Paulum Pontificem maximum, quo beneficentior et magis pius ac misericors inter tot multiplicis generis mortales non inuenitur. Adde, et relligiosi estis et episcopali dignitate ornati, dignissimis et meritis redimiti officiis. Quis ergo apud uos aperire quae fecerit dubitaret? Profecto nemo. Sciant singuli uenisse ad patres confessores, scelerum maculas purgaturi, inde loti et expiati immaculatam communionem sumpturi. Tempus etiam nos inuitat. Quadragesima est, et dies prope sanctissimam ebdomaden, prope solemnitatem Pascatis, quando christiani lege astringuntur id efficere. Reliquit hoc apostolis discedens ex hac uita Christus ad sui memoriam obseruandum. Igitur non erubescam non modo interrogatis respondere, uerum sponte dicere et fateri, quae per imprudentiam commisi, et incipiam ab ea suspitione, quae ex literis meis et disciplinam et aetatem maculare uidetur.

Laudaui puerum Venetum in forma, nobilitate et mei obseruatione. Hoc facere debebam multis ex causis. Eum mihi commendauerunt Ioannes Trunus qui in me singulare imperium habebat, eum et honesta parens, eum et soror, Ioannis Truni uxor, cuius ego formam, decorem, grauitatem, castitatem carminibus celebraui et ad episcopum Campanum et alios amicos [186] scripsi, ut et mea causa Trunum et Caeciliam uxorem carminibus tollerent. Commendauit et mera puerilis charitas atque simplicitas. Nam eo die siue sequenti, quo Venetias appuli, is se resque suas omnes, cum nomen Pomponii audiuisset, ultro obtulit, conditionem perquisiuit. Suscepi hac ratione adolescentis curam, quae mihi impensior quam mea fuit. Sequebatur uestigia mea, adhaerebat, amabat, diligebat, uenerabatur, et discessum meum in Greciam reuocare et expugnare saepenumero tentauit. Pollicebatur mihi praeterea dimidium rerum suarum et in paterna domo mansionem quoad uiuerem. Nunquam a me excedebat, nisi prius impetrata uenia. Purus ille et integer animus ad licteras, pudoris, consilii, honestatis plenus, liberalis, iucundus et hilaris; et quotiens quis maliuolus me clanculum lacerasset, mordacitus irruebat. Has tantas animi uirtutes quis non laudaret amplectereturque? Ferreus, lapideus, adamantinus is profecto esset, qui ad hunc amandum non prouocaretur.

Haec me induxerunt, sollicitauerunt, impulerunt, ut de adolescente tam probato ad amicos scriberem, qui tantam a natura datam sapientiam, concessum decorem carminibus illustrarent. Scripsi non modo et de hoc puero, uerum et de alio (ambo sub disciplina mea erudiebantur) et, ut praeceptoris officium est, ut filios tractabam; horum alimentis nutriebar, horum domo tegebar, horum strato requiescebam. Erat alter horum filius Andreae Contarini, alter Lucae Michaelis, aetate pares et in amore erga me non dispares, moribus senili aetate [187] uidebantur. Idem discendi appetitus, idem amor, idem ardor, eadem sub me praeceptore imitatio, idem studium. Gaudebam et litterarum certamine, et quod pro uirili parte laudari singulus quisque cupiebat. Hos merito laudaui binis litteris, tum munere naturae idest a forma, tum uirtute idest litterarum studio, tum assiduitate. Omnia in his officia erant, quae discipulorum ergo praeceptores Quintilianus libro ii.° esse iubet. Nec mirum est hoc omnibus Venetis a natura tributum, ut beniuoli, ut suaues, ut amabiles, ut amicitiores caeteris nationibus sint; melica semper habent uerba, cum quadam pronuntiandi uenustate et totius oris accommodatissimo gestu, uidenturque una cum iucunditate et liberalitate nati. Rursus de forma exemplum habeo Socratis, qui fuit parens morum et seueritatis. Is enim formosis adolescentibus speculum admouebat inquiens: "Vbi natura tale tibi donum dedit, age ne in moribus ac litteris turpis uideare." Et informibus dicere solebat: "Vbi natura pulchritudinem denegauit, fac animo pulcher sis." Volebat tamen hominem et forma et moribus spectatum. Quin et poetae formam in adolescentibus et ingenium laudant. Idem et historici faciunt. Nonne et lex antiqua informem a dignitate sacerdotii abdicabat? Multi etiam reperti reges, qui regni successores turpes filios noluerunt. Multae adhuc nationes reges pro forma eligunt. Nolo bibliothecas excutere, scio enim uos exemplorum omnium refertissimos esse, et satis esse pro tutela mea unius Socratis testimonium. Vnum addam, quod si decemuiri Venetorum, defensores honestatis, magistri morum, hoc scelus in me annotassent, ipsi, qui sunt Areopagitae secundi, me nunquam huc misissent, sed illic pro consuetudine damnassent. Est enim hoc flagitium apud Venetam sanctissimam nationem horrendum detestabile abominabileque. Dedissem ergo illic penas. Sed quia secus erat, huc non inuitum, sed uolentem miserunt Pontificis Pauli misericordiam intrepide subiturum. [188]

Callimachus, quem utinam nunquam cognouissem, cum Romam uenit, a me, quia litterarum studium imitari uidebatur, hospitaliter acceptus est. Inde, cognita eius insania et improbitate, ex amico repente inimicus factus sum, coepique habere non hominem, sed eius peruersos mores odio, qui satis a meis abhorrebant. Ego frugalitatem, parsimoniam et sobrietatem semper amaui. Ille contra commessationibus, ebrietatibus et omni rerum intemperantiae incumbebat, parui existimans omnes praeter se ipsum. Mihi et animo subdolo minatus est, et coram haec uerba, nescio an ex se an ex fanatico spiritu, saepe pronunciauit: "Veniet tempus quo me praecipiente et iubente multa uerbera sustinebis, ex quo tentabis me placare, et non dabitur tibi locus aut aditus." Ego subridens semel ac iterum petii, si haec proferret ex animo. Ille subiunxit: "Abi, et cum tempus erit experieris." Discessi, et pro risu caepi haec cum amicis narrare. Testis est Episcopus Campanus, testis Platina, testes alii multi. Campanum etiam monui, ne amicitiam cum Callimacho haberet hominemque quoad posset negligeret. Venetiis uero, cum de eo quidam me interrogassent, respondi: "Nullum sit inter uos uerbum de tali homine", et uocem extuli: "Nescitis, o Planella et Fabrici (sic appellantur socii) in tantam insaniam Callimachus prolapsus est, ut superiori aestate uerbera mihi comminatus sit?" Inde uerti sermonem [189] ad Planellam, qui longo tempore Callimachum cognouerat: "Memor sum consilii tui, praedixisti mihi omnia." — At ille: "Cuius, inquam?" — "Cum in cena dixisti: Caue a conuersatione Callimachi. Haec ut amicus loquor, sunt apud te uerba; huius obseruantiae hactenus fuit, ut nullum habeat ueteranum amicum." — Videte igitur, seuerissimi iudices, et animaduertite quaeso, quod nullum mihi erat cum tali latrone commertium.

De Pontificis Pauli maiestate non auderem uerbum facere, si uero iussu, non loquerer. Pauli uenerabile numen, ubicunque me inueni, effusissimo ore laudaui, Venetiis potissimum, ubi patria, ubi geniale solum, ubi affines sunt, ubi Barborum familia floret, ubi eius diuina facinora cumulatissime enarrantur. Praedicaui de sanctitate, misericordia, pietate, bonitate, integritate, ut praedicandum erat de Summo Pontifice, et praesertim eo quod talem se in omni re praestaret, qualis merito preconio multorum dignus iudicari posset. Debebam et ipse, qui sub eius pontificatu honorem in litteris, dignitatem in gymnasio Romano adeptus eram et publico stipendio donatus. Emersi hoc tempore, nec tantum inopia torpebat ingrauabatque, caepit etiam hoc miserum cadauer cocina fragrare, quod antea unctos et insebatos pannos redolebat. Nonne et impossibile hoc uidetur, quod tantis beneficiis donatus tantam maiestatem laeserim, de qua optime in proemio operis dicati Cardinali Senensi et in proemio operis dicati Ioanni Mazancollis, et in epistola quadam ad Ioannem Tortelam scripsi? [190] Absit quod de tanto numine oblocutus fuerim. Volo in praesentia hic loqui parcius, qui longam seposui orationem, modo magnitudo materiae me non deterreat. Quid de Vicentino, de Laurentio Zanne uno ex praesentibus iudicibus, de Feltrensi dixi, referant amici. Conductus enim praeco ad hos laudandos fuisse uidebar. Testes sunt Ioannes Trunus et Lucas Zenne et alii nobiles, uultu et moribus magis quam nomine cogniti Romae. Vero alium nolo iudicem mentis meae nisi Feltrensem, cui, cum grauiter ferret discessum meum, dixi: "Ibo ad perdiscendas graecas et arabicas litteras et redibo. Vos hic inueniam, cum praesens Pontifex diuturno tempore uicturus sit (explicans et annos), et satisfaciam melius opinioni et electioni uestrae, et Vrbis utilitati et honori meo: quare obsecro, noli me morari sic me ad discessum properantem." Feltrensis vii. hora noctis iuncta dextra quam humanissime amplexus est.

Venio ad quartam, quae me in presbyteros inuectum esse accusat. Fateor me scripsisse, semel aut bis, paucis tamen uerbis, et aliquando dixisse hac urgente causa, cuius non est [191] expers Feltrensis Episcopus. Legi per annum irrito ac frustrato stipendio, quare ad desperationem adductus propter extremam in me mendicitatem, inopiam et miseriam. Ac si rationabiliter inueheror [!] aliquid insolenter protuli, penitet ac paulo post penituit protulisse. Pro qua re per sanctum ieiunium ac necessariam Christi passionem ueniam oro petoque. Et quod Venetos dixi inimicos presbyterorum, eram tunc mei immemor, et mea temeritate et leuitate hoc profectum est. Accuso errorem meum. Peccaui, furor ad id me compulit et ira, instigantibus amicorum litteris, quae Vicentinum in me iratum asserebant. Summa admiratione detinebar, cogitando me nunquam contra tantum uirum egisse et de eo semper bene dixisse. Volebam scribere et eum percontari, ni quidam amicus uetuisset asserendo, non scribendum esse de re incerta. Aliae superuenerunt litterae eandem iram et insuper captiuitatem meam nuntiantes. Ego statim ira concitus, quae mei potestatem sibi uindicauit, scripsi in hanc sententiam: "In ciuitate libera sum, et cum nobilibus est mihi amicitia", subiungens ex leuitate et animi furore et reprehensibili motu alia uerba, quae quia modo posui iterare pudet. Veneti enim, cum sint integri boni, pii, religiosi, presbyteros, qui sacra ministrant, religionem profitentur et seruant, non possunt nisi amare uenerarique. Testimonium afferunt templa Venetorum celesti pene apparatu ac sanctitate ordinata.

Venio ad quintam, in qua pauca dicturus sum, cum testes ponam fide dignos, qui omnem meam uitam aperient. Singulis annis et sacerdoti perperam commissa dixi, et ut Christianum decet sanctissimam communionem in Pascate indignus caepi, cuius rei testis Baptista presbyter in Sancta Maria de Monticellis, et magister Paulus Mathabusus, et frater [192] Thomasius ordinis praedicatorum in Saluatore Sancti Iohannis, sacrae theologiae professores. Quod et oua in quadragesima et carnes interdiu comederim, feci propter ualetudinem, quae me duobus annis torsit, impetrata prius uenia a magistro Sancto Firmano, qui me curauit, et magistro Ioanne, et presbytero parrochiali, qui de moribus et uita plenissimus testis est.

Habetis confessionem meam simul et defensionem, quas et defendunt disticha ad singulas stationes a me composita et Cardinali Mantuano dicata, et oratio de natiuitate Virginis Mariae, et carmina de annuntiatione eiusdem, et epistola de immortalitate animae, quae omnia si haberem ostenderem. Fateor et me errasse, peccasse, et ideo penas mereri pro censura uestra quae sanctissima est. Tamen ignoscite precor, corrigite, homo sum, cuius licentiosum est peccare, et cui litterae quandam loquendi potestatem, non bonam libertatem attulerunt. Rursus peto ueniam, ad pedes me Pauli Pontificis clementissimi esse credatis, qui solita pietate et misericordia omnibus parcit. Ignoscite, et per admirabilem Christi resurrectionem ignoscite quaeso. Aeternum ualete.

 

Pauli secundi Maiestati et Vicentino et uobis tribus constantissimis et seuerissimis iudicibus deuotus et dedicatissimus Iulius Pomponius Infortunatus, gratia tamen uestra fortunatior futurus.

 

Responsio Pomponii coram sanctissimis et seuerissimis iudicibus, Vianesio S. D. N. uicecamerario, et Laurentio Zanne [193] incorruptissimo thesaurario archiepiscopo Spalatensi, et R.do patri Rodorico episcopo Calaguritano et fidelissimo arcis Romanae preside, acta in arce sancti Angeli sedente Paulo Secundo.

 

 

 

 

Johann Ramminger
(30.10.2008)

 

TO TOP