Repertorium Pomponianum

Pomponio Leto to Gaspare Biondo

 

Date: ca. 1470.
Imprint:Nonius Marcellus, De proprietate latini sermonis (Rome: Georgius Lauer, [about 1470]). HC 11899.
Ed.:Botfield 1861, 109-110.

 

 

Pomponius Gaspari Blondo salutem.

Rogauit me Georgius Laur de Herbipoli, fidelissimus librorum impressor, ut Nonii Marcelli opus percurrerem atque si fieri posset corrigerem. Ego ob amorem obseruantiamque et fidem, quam erga me habet, laborem subire non recusaui. Impulit etiam me utilitas lectionis antiquitatum, que ut spero profutura est. Vtinam in manibus esset copia librorum, unde uir ille peritissimus diligentissime collectanea fecit; que cum desideretur, laboris prope infiniti est librariorum errores sigillatim emendare. Tamen auxiliante Volsco, et nostris etiam amicis opem ferentibus, multa in eo deprauata correximus; non ut quibusdam mos est noua fecimus, sed exemplaria ipsa contulimus. Quare si lector quod adhuc lima indigeat inuenerit, parcat et minime uigilias nostras damnet. Non me fugit quam sit difficile aliorum ingenia intelligere. Testis tu mihi es locupletissimus, quoniam et Blondi patris tui doctissimi hominis exquisitissimos libros recognouisti. Tanta est exscriptorum negligentia. Igitur rerum memorabilium opus, quod Nonius filio suo destinauerat hereditatis gratissimum pignus, Georgio nostro id frequenter exigenti imprimendum tradimus. Illud silentio minime pretereundum putaui, Nonium Marcellum in ipso itinere occubuisse. Inuidit forte, ut arbitror, fortuna posteritati tam bonum et utile munus. Vale.

 

 

J. Ramminger
10 Sept. 2005, last changed: 30 Oct. 2008.

 

TO TOP