![]() |
|
Leto to Platina, Preface to Varro's De lingua Latina
I have corrected Botfield's text from the 1474 print.
[sig. a1r] Pomponius Platinae salutem. P. M. Terentius Varro, togatorum litteratissimus, inter innumerabilia uolumina ingenii sui — uir Romanus et qui solus Asinii Pollionis iudicio uiuens statuam in bibliotheca Palatina meruit — xii libros De lingua Latina scripsit. In primis [inprimis Botf.] tribus de ethimologia, in secundis tribus unde uocabula sint imposita in lingua Latina, et de poetarum consuetudine, a septimo ad decimum de analogia, in postremis tribus de copia uerborum. Quorum omnium aetate nostra sex corrupti in manibus habentur. Eos monitu Lelii Vallensis, magnae et singularis doctrine, legi summa cura ac diligentia. Vbi librarii litteras mutauerunt correxi. In his, quae inscitia penitus corrupit, non ausus sum manum imponere, ne forte magis deprauarem. Addidi tamen indicem per ordinem litterarum, ut qui non nimis curiosi sint facilius inueniant. Tu qui castigatissime omnia inspicis, si laborem hunc laudaueris, habebunt mihi gratias qui legerint, si [Sin Botf.] minus, calamo non parcas, quoniam ego — et scio non fallor — in hac fece hominum tanti te facio, quanti M. Tullium [Tul. ed. 1474, Tulli Botf.], cui dedicauit hos libros seculo eruditissimo, fecit Varro. Vale.
At the end: Finis eius quod inuenitur Marci Varronis. Parce, qui legeris, si aliqua minus polita inueneris. Nam ita ex omni parte, siue seculum fecerit siue librarii, uolumen quoduis [quod uis ed. 1474] corruptum erat, ut necesse fuerit aucupari hinc inde sententias. Ideo sine rubore [robore ed. 1474] ueniam dabis et errori manum inponas, Pomponius tuus orat. Vale.
J. Ramminger (2005) |