![]() |
|
Leto to Francesco BorgiaDedication letter of the Romanae historiae compendium.
Praefatio. Francisco Borgiae episcopo Teatenen. et pontificalis aerarii praefecto Pomponius Laetus.
Solet quaeri ab studiosis uiris utilis ne sit historia. Nos uero non modo utilem et frugiferam, sed necessariam mortalibus esse contendimus, et quemadmodum agriculatione corpora, sic monimentis rerum animi fouentur. Vitae cupido pharmaca pellendis morbus inuenit, series rerum, ne una cum eo qui ge<sse>rit [gerīt ed., gerit edd. posteriores] interiret, historiam excogitauit. Quantoque nobilior corpore animus, tanto caeteras dotes praecellit historia, potissimamque sibi sapientiae partem uendicat. In ea enim est imitatio uiuendi: uicia detestatur, uirtutes ardore quodam imitationis effert et, cum rebus omnibus tempora uetustatem adferant, historia numero annorum admirabilior est et sanctior habetur. Scripserunt multi de eius utilitate deque eius obseruatione, quae praeterire neglegentia non est. Ab historicis abesse debent foedum crimen adsentationis et amor ac beniuolentia metusque et simultas, quibus corrumpitur narratio, uti saepe numero contigit. Aiunt enim: 'scribe securus quod lubet, et quod uelis narres: habiturus mendaciorum comites'. Principes historiarum [hostoriarum ed.] cur dissentiunt? Cur uaria tradunt? Quod iudicium quo solemus in rebus uti saepius decipit. Itaque scribere quae ipsi uidimus – unde nomen esse memorant – errore liberi uera fateremur. | Sed quoniam ad ea quae ab saeculis nostris remota sunt adcomodatur narrandi materia, iudicio opus est simul et memoria. Adcuratius legere prodest. Laudatur etiam in historia breuitas, quae sit aperta ac lucida, ut illa Crispi Sallusti. Liuius modo breuis modo copiosus plus eloquentiae addidit. Sunt et alii candidi, alii nimis falerati et tumidi. Veterum simplicitas, ut fuit M. Catonis et Q. Fabii, interiit. Nos uero breues esse uolumus, et <si> [add. R.] saepius digressi sumus ornatus gratia. Verum si candor ille simplicitatis antiquae aberit, ueniam oramus, quam cum sciamus minime mereri, praecipue nobis dandam ab hiis qui legerint aut audierint arbitramur. Praeterea historia quouis modo scripta delectationem adfert. Natura ipsa ad rerum notitiam pruocamur, resque auidius quam eloquentia petitur, ut qui qualibet nuda rerum cognitione etiam anilibus fabellis capiamur. Nihil hiis commentariis falsi quantum perspeximus ausi sumus. Exorsi ab interitu Iuniori Gordiani usque ad exilium Iustini Heracliorum multa dispersa in unum corpis collegimus. Ab Philippis uero usque ad caedem Aemiliani, quia Trebonii Pollionis labor sine capite est et monimenta illorum temporum desiderantur, nimis circumcise narrauimus. Vtcunque certi sumus proculdubio libellos tibi Borgia placituros, qui memoria saeculorum plurimum delectaris et ob id a publicis negociis seuocaris; alii uero, si caetera nobis deessent, quoniam titulus tuae humanitatis index est, satis sunt probaturi. Vale.
Johann Ramminger 17 May 2006. 1 Nov. 2008. 21 June 2018 |